MOLOCH qui et MOLECH et MILCHOM

MOLOCH qui et MOLECH et MILCHOM
MOLOCH, qui et MOLECH, et MILCHOM
Latine regnans, aut consiliarius, princeps Deorum, non Ammonitis solum, sed et Moabitis, apud Hierosolymam aliquando in valle Gehenna, elegans tabernaculum, et magnificum idolum habuit, quod inter omnia idola illic primatum promeruit. Erat autem ex aere, figuram regis praeferens, fabricatum, habens magnam intra se concavitatem: huius caput vitulum, reliqua vero pars inferior hominem exprimebat, deinde utrumque brachium extensum ad immolatos pueros 2. Reg. c. 23. v. 10. Actor. c, 7. v. 43. comprehendendos, qui maximô idoli calore, inter nefarios eiusmodi amplexus, comburebantur. Cum enim idolum interius omnino concavum esset, facileimpositi ignis actione quodvis appostum concremabat, ne autem inter immolandum puerorum clamor et eiulatio parentum viscera commoverent, atque ut oblatio daemoni gratior esset, Idoli Moloch sacerdotes, quandiu sacrificium durabat, raucô tubarum clangore ac ingenti et indefessô tympanorum strepiru undique aera replebant, unde et locus ille nomen Tophet, quod tympaenum sonat, sibi acquisivit. Cingebatur Moloch templum lucô, idolo isti consecratô, in quo eius cultores, post expletum sacrificium, sub arborum opacitate scortabantur. Huius Dei nefandâ religione capti Achab et Manasses ei omnem cultum et venerationem exhibere soliti fuerunt. 2. Reg. c. 16. v. 3. Quibusdam hoc idolum cum Baal idem fuit: alii sic distinguunt, ut Iovem sub Baalis, Saturnum vero sub Molochi nomine cultum dicant. Sed non hi solum planetae saepe apud Auctores confunduntur, verum et Sol, modo Iuppiter iis, modo Saturnus vocatur, atque porro modo Baalis, modo Molochi appellatione venit. Unde Iuppiter Phoenicibus Baal Samen, i. e. Dominus caeli, dicitur, quod in Solem, ex Gentilium Theologia apprime quadrat. Vide Thom. Godwyn in tract. Anglico, cui titulus Moses and Aaron, l. 4. c. 2. Voss. de Theol. Gent. l. 2. c. 5. Adrichom. in theatro Terrae Sanctae. Torniel. A. M. 3406. n. 2. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”